monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 9, 1, 5
MENTONIS. Cogita adulteros esse, pro quibus rogas; cogita, qualium misereri soleas. turpe est ab eodem dimitti et adulteros et Cimonem. Ego sum, qui referre gratiam ne mortuis quidem desino. Ita mihi veros habere liberos contingat, quod quantum esset, Miltiades expertus est.